monumenta.ch > Hieronymus > sectio 124 > sectio 32 > sectio 442

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 442
Iam vero partes officii mei quinque esse non dubium; nam est inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. iudicatio enim, quae a nonnullis adicitur, partibus cunctis adscribitur, idcircoque ipsa pars non poterit rite censeri, licet dicendum quid silendumve sit dispensatio iudicationis examinet. inventio est quaestionum argumentorumque sagax investigatrixque comprehensio. dispositio est, quae ordinem rebus attribuit; elocutio, quae arripit verba vel propria vel translata, quaeque nova facit veteraque componit. memoria firma rerum verborumque custodia est; pronuntiatio vocis, motus gestusque pro rerum verborumque dignitate moderatio. sed ex his inventionem certum est esse potissimam, cuius opus est causae quaestiones excutere et argumenta probatu idonea reperire.