monumenta.ch > Martianus Capella > cec193.196 > sectio 441

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 441
Quaestio ipsa aut finita est aut infinita. finita est, cum nascitur de certo facto demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit patrem Roscius. infinita illa est, quae generaliter quaerit, utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensio disputatur. in superiore autem crebro assidueque colluctor, atque eam Graecis placuit ὑπόθεσιν nominari. in infinita vero universitatis astruendae sibi fiduciam vindicante tunc potius versor, cum otium ac disputationes aggredior, licet plerumque etiam pars ipsa, quae thesis dicitur, in causis mihi elatius anhelanti amentatas hastas crebro et pila plurimum valentia ministrarit. an aliud in Scauriana succurrit, cum interposita disputatione tractatur ex quibus causis mors obveniat repentina, ac pro Milone similiter an mundus prudentia gubernetur? denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac subtilissima ratione commoti nullam esse attestantur hypothesin quaestionem: <nam> cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in accusationibus retractantur, ad generales quaestiones poterunt applicari.