monumenta.ch > Hieronymus > sectio 128 > sectio 438

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 438
displicebo. quippe sum ipsa Rhetorica, quam alii artem virtutem alii dixere, alteri disciplinam; artem vero idcirco, quia doceor, licet Plato huic vocabulo refragetur; virtutem autem dicunt, qui mihi bene dicendi inesse scientiam compererunt; qui edisci vero dicendi intimam rationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me asserunt disciplinam.