monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 322

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 322
adibam, prodibam. quae vero indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea tempore praeterito absoluta et exacta forma quinque modis enuntiantur. et est primus similis superiori, ut nutrio nutrivi nutriveram, nutrii nutrieram, et audii audieram, ut apud Vergilium audieras, et fama fuit. specie tantum inchoativa distant; omnia enim tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur, ea eodem modo tempore praeterito specie inchoativa e productam ante novissimam syllabam adiciunt [bam], ut audiebam, veniebam, operiebam; quamquam haec veteres sine e littera pronuntiabant, ut Vergilius: nutribat Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta. secundus modus est, cum o amissa praecedens syllaba producitur, ut venio veni veneram. tertius, cum i et o in u et i mutantur, ut operio operui operueram. quartus, qui depositis i et o praecedentem consonantem in s convertit, ut sarcio sarsi sarseram.