monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 319

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 319
tertiae coniugationis correptae verba, quae indicativo modo tempore praesenti persona prima o littera nulla alia vocali praecedente terminantur, ea indicativo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta duodecim modis declinantur. et est primus, qui tertiae coniugationis productae integram formam sequitur, ut supra ostendimus in his verbis, quae tertiae coniugationis correptae indicativo modo tempore praesenti persona prima io litteris terminantur; ut enim est cupio cupivi cupiveram, sic peto petivi petiveram. haec quoque v litteram interdum subtrahunt et i geminant, ut petii petieram. secundus est, cum o in i convertitur <--- tertius est>, qui primae positionis verbi o litteram in i commutat et praeeuntem syllabam seu mutata vocali seu perseverante producit, deposita etiam consonante, si fuerit media, in quam prima vocalis desinat, ut ago egi egeram, lego legi legeram. eorum autem, quae n consonantem deponunt, exempla sunt haec: frango fregi fregeram, fundo fudi fuderam. quartus est, qui mediam consonantem deponit et praeeuntem vocalem corripit, ut findo fidi fideram, scindo scidi scideram. quintus o littera deposita u et i assumit, ut molo molui molueram, colo colui colueram. sextus, qui, deposita o, s et i assumit, ut carpo carpsi carpseram, scribo scripsi scripseram. septimus, qui o deposita et praeeunte consonante per s geminum pronuntiatur, ut meto messui messueram. octavus, qui simili correptione per unum s praeeunte vocali producta declinatur, ut trudo trusi truseram. nonus, qui per x annuntiatur, ut expungo expunxi expunxeram, ungo unxi unxeram. decimus, qui per geminationem primae syllabae profertur, ut pungo pupugi pupugeram, curro cucurri cucurreram. undecimus, qui verborum compositorum ultimam syllabam geminat, ut trado tradidi tradideram, reddo reddidi reddideram. duodecimus, qui in formam passivorum resolvitur,