monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 306

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 306
s littera finita nomina praecurrentibus n vel r omnia sunt unius generis, nisi quae ante s r habent. interdum d recipiunt, ut socors socordis, interdum t, ut sollers, iners. in plurali quoque excepto genetivo et accusativo omnibus casibus similiter declinantur. nam quaedam in um genetivo, accusativo in es exeunt, ut Mars, Arruns, quaedam in ium, ut sapiens patiens, et ob hoc accusativi eorum in is exeunt. pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et i litteram, quam habent neutra in nominativo plurali, dant etiam genetivis reliquorum generum cum quibus communia sunt.