monumenta.ch > Plinius > sectio 108 > sectio 305

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 305
s littera finita praecedente i neutra monoptota sunt, ut tressis, sexis s littera praecedente u duae species sunt: prima, quae in i genetivum agit et pluralem non habet, ut vulgus, pelagus (virus Lucretius viri dicit, quamquam rectius inflexum maneat); in secunda specie sunt, quae per obliquos casus crescunt et genetivo singulari in ris litteras exeunt, ut genus, nemus, ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris, quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris. in dubitationem veniunt fenus et stercus, in e an in o mutent, quoniam, quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant, ut vulnus, genus, funus; et feneratus dicimus. penus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia genera ponatur. item veteres stercoratos agros dicebant, non sterceratos.