monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.28 > sectio 300

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 300
Graeca nomina, quae apud nos in as exeunt, tres species habent. prima est, ut Olympias, Pythias, nam Olympiadis et Pythiadis facit; secunda, ut Pallas, Thoas, Atlas, nam Pallantis, Thoantis, Atlantis facit; tertia, ut Aeneas, Pythagoras, Lichas, nam Aeneae, Pythagorae, Lichae <facit>, quomodo nostra ratione nomina quae genetivo in ae exeunt, nominativo <in> a, ut Catilinae Catilina. sed haec Graeca sunt: ideo in nominativo s litteram retinent. quaedam tamen perdunt s litteram in nominativo, ut Nicia, Mela; ergo in his nominativis consuetudo servanda est.