monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 291

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 291
e correpta nomina terminata, quae Latina sunt, neutra sunt, ut monile, sedile. haec praeter casus, quos similes habent, dativum cum ablativo confundunt, ut huic et ab hoc monili, sedili; quoniam ablativus, si in e exierit, quattuor casus similes faciet, quod neutrorum nominum declinatio non admittit. nam quae e producta in nominativo finiuntur, Graeca sunt generis feminini, ut Agave, Autonoe, <et> Graecorum more sunt declinanda, ut nominativus, dativus, vocativus et ablativus pares sint, genetivus s, accusativus n finiantur. quae autem nomina e in a convertunt, ut Andromache, Andromacha, sic declinantur ut Latina in a exeuntia. i littera terminata Latina nomina totius generis sunt ac monoptota, ut frugi, nihili. gummi autem et sinapi peregrina sunt neutri generis et tantum numeri singularis, sed casus eodem modo decurrunt excepto genetivo, qui s recipit, ut sinapis, gummis, quamvis recte dicatur haec gummis.