monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 276

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 276
duplices autem sunt x et z; aliquando i et c fieri possunt, ut si i inter vocales sit, ut aio, Troia; item c ut hoc erat, alma parens. hae autem consonantum vel duplicium, quae breves adiuvant, formae tunc possunt, si in eodem sermone claudantur: ceterum proximi sermonis consonantes nil adiuvant praecedentem, licet Vergilius refragetur, dicens arma virumque cano Troiae, et item fontesque fluviosque voco.