monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 272

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 3, 272
Contextus orationis plerumque adimit aut mutat proprios sonos singulis vocibus. adimit iis, quae referuntur ad aliquid sequens, ut praepositionibus ante urbem; nam hic ante perdidit acutum sonum prioris syllabae; item post muros. mutant accentus adiunctis vocibusque, ve, ne, cum tamen complexiva coniunctio estque, ve [cum] expletiva, ut Latiumque augescere vultis et stimulove meum cor apud Accium in Pelopidis. numquam migrabit acutus sonus de primis syllabis in postremas praeter particulas coniunctas, quarum hoc proprium est acuere partes extremas vocum, quibus adiunguntur. Graeca nomina cum in Latinum vertuntur, nostra regula pronuntiantur, nisi manent Graeca. Olympus igitur et Caucasus si ut Latina proferuntur, quam acuere vel flectere debeant, secundum rationem supra scriptam apparet. sed si manent Graeca (et huic regulae in peregrinis vocibus accedimus) necesse est tamen in obliquis casibus acutos sonos in mediis syllabis servent, quoniam apud Graecos quoque non alio accentu haec enuntiari audimus.