monumenta.ch > Isidorus > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 37, 144
In tribus autem his rebus dilectio Dei exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non divinae dilectioni subdatur. Nam dum dicitur: Diliges Deum ex toto corde tuo, omnes cogitationes in Deum referendas praecipit; dum vero dicitur, ex tota anima, omnes affectiones animae ad Deum referri iussit; dum vero adiecit, ex tota mente, indicat omnem rationem humanam, qua intelligimus et discernimus, in rebus divinis esse occupandam.