monumenta.ch > Isidorus > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 32, 116
Nam pondere carnis homo sic agitur, ut ad peccandum sit facilis, et ad poenitendum piger. Habet de se unde corruat, et non habet unde consurgat, nisi, gratia Conditoris, ut erigatur manum iacenti extendat. Denique homini per Dei gratiam liberum restauratur arbitrium, quod primus homo perdiderat. Nam ille habuit inchoandi boni liberum arbitrium, quod tamen Dei adiutorio perficeretur. Nos vero, et inchoationem liberi arbitrii, et perfectionem de Dei sumimus gratia. Quia et incipere et perficere bonum de ipso habemus, a quo et gratiae donum datum, et liberum arbitrium in nobis est restauratum.