monumenta.ch > Isidorus > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Isidorus, Differentiae, 2, 30, 105
De origine eius variae habentur opiniones: verum tamen, sine affirmandi praesumptione, quid inde Patrum disputatio senserit, referamus. Inter quos sanctissimus Fulgentius incertam de hac quaestione sic profert sententiam, cuius breviter verba ponenda sunt: «Utrum, inquit, sicut caro nascentium, sic omnes animae ex Adam venire credantur, an novae fiant, et ex parentibus minime propagentur? Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia contrariis obiectionibus destruitur.