monumenta.ch > Isidorus > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 21, 79
Puella autem a parvitate vocata, quasi pulla. Unde pupillos et pupillas non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Puer olim et masculus et femina appellabatur, sicut infans. Hinc consuetudo communis puerperam vocat. Proprie autem puerperas dici quae primum enixae sunt pueros, eo quod puellae admodum pariant.