monumenta.ch > Isidorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 17, 48
Habet enim in se aliquid ignis, aeris, aquae et terrae. Ratio autem terrae in carne est: humoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore vitali. Siquidem quadripartita humani corporis ratio quatuor elementorum designat speciem. Caput namque ad coelum refertur, in quo sunt duo oculi, quasi duo luminaria solis et lunae.