monumenta.ch > Isidorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 7, 16
Iam vero differentiae vel significationes nominum quae in Dei Filio distinguuntur plurimae sunt. Sed ex his quaedam sunt naturalia ad divinitatis eius excellentiam pertinentia, quaedam vero accidentia. Naturalia sunt: Deus, Omnipotens, Perfectus, Filius Dei, Verbum, Principium, Virtus, Sapientia, Imago, Splendor sive Figura, Brachium.