monumenta.ch > Cassiodorus > bnf2923.201 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 2, 5, 13
Inter hoc quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patre, ista est differentia. Primum aeternae substantiae est, alterum humanae naturae. In forma enim servi, quia factus est ex muliere, Pater maior illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis assumptionem, Patri coaequalis est. Propter illud dictum est, Pater maior me est; propter hoc, Ego, et Pater, unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subiectus vero in quantum homo est.