monumenta.ch > Isidorus > sectio 143 > sectio 610

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, Z, 610
Inter Zelum et invidiam. Zelus interdum et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt aemulari; invidia vero, ut dictum est, aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut quod ipse est aliud esse non vult, aut alium videns esse meliorem, dolet se non esse consimilem. Pulchre autem quidam Graecum versum transferens elegiaco metro, de Invidia lusit dicens: Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit, excruciatque animum. Invidiae autem nomen dictum est a nimis intuendo felicitatem alterius, ut est illud: Quisnam florem invidit meum?