monumenta.ch > Isidorus > sectio 460

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, P, 460
Inter Pueritiam et pubertatem. Pueritia est tenera et parva aetas, a puritate ita vocata; Pubertas autem aetas adulta est quae iam gignere potest; dicta a pube, id est a pudendis corporis, quod haec loca tunc primum lanuginem inducunt . Pueritia autem a septimo anno, pubertas a quarto decimo incipit.