monumenta.ch > Hieronymus > ad Philippenses, 3 > sectio 458

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, P, 458
Inter Portentum et portentosum. Portentum dicitur quod ex omni parte naturae mutationem sumens aliquid portendere futurum videtur, sicut biceps caput in corpus unum, vel sicut in Xerxis regia ex equa vulpem ferunt creatam (Herodian.); per quod eius solvi regnum ostensum est. Nam portentosa dicuntur quae ex parte corporis sumunt mutationem ; ut, exempli causa, cum sex digitis nati, sive cum aliqua pravitate membrorum.