monumenta.ch > Isidorus > sectio 431

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, P, 431
Inter Passionem et propassionem Hieronymus in Matthaeum distinguit, dicens: quod passio reputatur in culpa; propassio, licet culpam habeat , tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est: Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit (sicut scriptum est in David: transierunt in affectum cordis), de propassione transit ad passionem, et huic non voluntas deest, sed occasio.