monumenta.ch > Ovidius > sectio 213 > sectio 248

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, F, 248
Inter Feras et bestias. Omnis bestia fera, non omnis fera bestia. Bestiae namque sunt, quae morsu, vel unguibus saeviunt, ut pardi, leones, tigrides, a vastando dictae. Ferae autem etiam illae sunt quae etsi non saeviunt, tamen silvestres sunt; dictae autem ferae, quod et naturali utantur libertate, et desiderio suo ferantur.