monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.229 > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, C, 123
Inter Cognitorem et procuratorem. Cognitor non nisi praesens a praesente praesenti datur, procurator autem et absens constituitur adversus absentem. Item cognitor adversus eum solummodo lite contendit adversus quem ad agendum constitutus est, procurator vero apud omnes. Item cognitor liti tantum dari solet, id est , iudicii expediendi gratia, procurator vero et res omnes administrat.