monumenta.ch > Hieronymus > csg68.373 > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, C, 86
Inter Criminatorem et criminantem hoc interesse auctor Orbilius putat, quod criminator sit qui alteri crimen inferat, et id saepius faciat, criminans autem qui crimen inferat, et cum suspicione quoque id faciat quare quis magis noxius videatur. Ut Afranius: Non sum, inquit, tam criminosa , quam tu , vipera, gannire ad aurem nunquam didici dominicam .