monumenta.ch > Isidorus > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, C, 84
Inter castitatem et continentiam hoc interest. Quod castitas est corporis incorruptio, continentia vero post corruptionem sexui renuntiatio. * Primum ex his felicitatis est, non esse quod metuas; secundum virtutis est, prosternere hostem libidinis, a quo toties victus atque deiectus es. Quo primum cedere humilitatis est, secundum patientiae. * Harum prima felicitatis est, non nosse in totum a quo postea liberari optabis; secunda vero virtutis contemnere vitium quod optime noveris. Alii continentiam in coniugiis specialibus, castitatem in virginibus intelligunt. Item quidam castitatem accipiunt in mente, virginitatem vero in corpore. Illa est autem vera castitas, quae nec corpore, nec mente polluitur.