monumenta.ch > Isidorus > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, C, 82
Inter Coelum et aether ita distinguitur. Quod non tantum ille astriferus locus, sed et iste aer coelum vocatur. Aether autem sublimior coeli pars est, in quo sidera constituta sunt. Sane et aether aer ignens est superior, aethra vero lux et splendor est aetheris.