monumenta.ch > Isidorus > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, B, 78
Inter Bellum et praelium. Bellum indicitur, praelium geritur. In bello enim non statim praelium; in praelio autem statim et bellum. Unde et apud antiquos tuba praelii signum erat, belli buccina. Item bellum totum est, id est, totus conflictus, ut Iugurthinum [Al., iurgium), civile, Punicum. Pugna unius diei, praelium pars pugnae, licet et pugna duorum sit aliquando, et sine ferro, unde et a pugno dicta est.