monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 11, 2
Caeterum sanctus Ambrosius eadem elementa per qualitates quibus sibi invicem quadam naturae communione commiscentur ita his verbis distinguit: Terra, inquit, arida et frigida est; aqua frigida atque humida; aer calidus atque humidus; ignis calidus atque siccus. Per has enim iugabiles qualitates sic sibi singula commiscentur. Terra enim, cum sit arida, et frigida, coniungitur aquae per cognationem qualitatis frigidae. Rursus aqua aeri per humorem, quia humidus est aer. Aqua vero quasi quibusdam duobus brachiis frigoris, atque humoris, altero terram, altero aerem videtur complecti, frigido quidem terram, aerem humido.