monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.43 r > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, 088, 6
Sunt tamen alii eam ante premortuam et alio mortis genere dicentes. Aiunt enim Antonium timuisse apparatu attici belli gratificationem Cleopatre et ob id nec pocula nec cibos, nisi pregustatos, assummere assuevisse. Quod cum advertisset Cleopatra, ad fidem suam erga eum purgandam pridianis floribus, quibus coronas ornaverat, veneno perlitis capitique suo impositis, in ludum traxit Antonium et procedente hilaritate invitavit eundem ut coronas biberent; et in sciphum dimissis floribus cum haurire voluisset Antooius, manu a Cleopatra prohibitus est, ea dicente: - Antoni dilectissime, ego illa sum Cleopatra quam novis et insuetis pregustationibus tibi suspectam ostendis; et ob id, si pati possem, ut biberes et occasio data et ratio est -. Tandem cum fraudem, ea monstrante, novisset Antonius, eam in custodiam deductam, poculum, quod ne biberet prohibuerat, exhaurire coegit et sic illam exanimatam volunt.