monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.46 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, 088, 1
Cleopatra egyptia femina, totius orbis fabula, etsi per multos medios reges a Ptholomeo macedone rege et Lagi filio, originem traheret et Ptholomei Dyonisii seu - ut aliis placet - Minei regis filia, ad imperandum, per nephas tamen, ipsi regno pervenerit, nulla fere, nisi hac et oris formositate vere claritatis nota, refulsit, cum e contrario avaritia crudelitate atque luxuria omni mundo conspicua facta sit. Nam, ut placet aliquibus, ut ab eiusdem dominii initio summamus exordium, Dyonisius seu Mineus, romani populi amicissimus, Iulii Cesaris consulato primo in mortem veniens, signatis tabulis liquit ut filiorum natu maior, quem aliqui Lysaniam nominatum arbitrantur, sumpta in coniuge Cleopatra, ex filiabus etiam natu maiore, una, se mortuo, regnarent. Quod, eo quod familiarissima esset apud Egyptios turpitudo matres filiasque tantum a coniugiis exclusisse, executum est. Porro exurente Cleopatra regni libidine, ut non nullis visum est, innocuum adolescentulum eundemque fratrem et virum suum, quindecimum etatis annum agentem, veneno assumpsit et sola regno potita est. Hinc asserunt, cum iam Pompeius magnus Asyam fere omnem occupasset armis, in Egyptum tendens, superstitem puerum mortuo subrogasse fratri eumque regem fecisse Egypti. Ex quo indignata Cleopatra adversus eum arma corripuit et, sic se rebus habentibus, fuso apud Thesaliam Pompeio et a puero, rege a se facto, litore in egyptiaco ceso, adveniente post eum Cesare, ibidem bellum inter se gerentes invenit. Quos dum ad causam dicendam se coram accersiri iussisset - ut de Ptholomeo iuvene sileamus - ultro erenata malitiis mulier Cleopatra, de se plurimum fidens, regiis insignita notis, accessit et auspicata sibi regnum si in suam lasciviam domitorem orbis contraheret, cum formosissima esset et oculorum scintillantium arte atque oris facundia fere quos vellet caperet, parvo labore suo libidinosum principem in suum contubernium traxit pluresque noctes, medio Alexandrinorum in tumultu, cum eo comunes habuit, concepitque - ut fere omnibus placet - filium quem postmodum ex patris nomine Cesareonem nuncupavit.