monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, 023, 1
Yolem Euriti, regis Etholie, filiam, speciosissimam inter ceteras regionis illius virginem, sunt qui asserant amatam ab Hercule orbis domitore. Cuius nuptias cum illi Euritus spopondisset, aiunt poscenti, suasione filii, postea denegasse. Quam ob rem iratus Hercules acre bellum movit eidem eumque interemit, provincia capta, et dilectissimam sibi Yolem surripuit. Que quidem, magis paterne cedis affecta quam sponsi dilectione, vindicte avida, mirabili atque constanti astutia, quem gereret animum ficto amore contexit; et blanditiis atque artificiosa quadam petulantia in tam ferventem sui dilectionem Herculem traxit, ut satis adverteret nil eum negaturum quod posceret. At inde, quasi horreret tam hispidum habitu amantem, acri viro ante alia ponere clavam, qua monstra domuerat, imperavit; ponere leonis nemei spolium, sue fortitudinis insigne; ponere populeum sertum, pharetras sagittasque fecit. Que cum non satis animo sufficerent suo, audacius in hostem inhermem precogitatis telis insiluit; et primo digitos anulis ornari precepit, caput asperum unguentis cypricis deliniri et hyrsutos pectine discriminari crines ac hyspidam ungi nardo barbam et puellaribus corollis et meonia etiam insigniri mitra; inde purpureos amictus mollesque vestes precepit indueret, existimans iuvencula, fraudibus erenata, longe plus des coris tam robustum hominem effeminasse lasciviis quam gladio vel aconithis occidisse. Porro cum nec his satis sue indignationi satisfactum arbitraretur, in id egit mollitiei deditum, ut etiam inter mulierculas, femineo ritu sedens, fabellas laborum suorum narraret et, pensis a se susceptis, lanam colo neret digitosque, quos ad extinguendos in cunis, adhuc infans, angues duraverat, in valida iam, imo provecta etate, ad extenuanda fila molliret; equidem humane imbecillitatis et muliebrium astutiarum non minimum, intueri volentibus, argumentum est. Hac igitur animadversione artificiosa iuvenis, cum perpetua in Herculem ignominie nota, patris mortem, non armis, sed dolis et lascivia ulta est; et se eterno dignam nomine fecit. Nam quotquot ex quibuscunque monstris Euristeo triunphos victoriosus egit Alcides, ex tot victrix ipsius Yoles gloriosius triunphavit.