monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 16
Erit itaque Deo et apostolatu vestro dignum opus roborare quod factum est, ne pestifera arbor semel avulsa radices iterum figat in horto vestro, et ad ignominiam apostolicae sedis et religionis opprobrium fructus faciat toxicatos. Cum autem sententia lata esset, universi fratres a nobis veniam petierunt et absolutionem super eo quod servientibus electi, scilicet G. marescalco et quibusdam aliis, qui cum aliis sicariis a mensa eius recedentes gloriosissimi martyris sancti Thomae sanguinem effuderunt, et iterum ad eum reversi sunt, communicaverant, inviti tamen, sed domino suo, quem ut abbatem venerabantur, et timebant ut familiarem regis, eisdem palam communicanti resistere non audebant.