monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 15
Totus conventus unanimiter stabat adversus eum, et clerus et populus patriae. Quia ergo patenter advertimus quod sine amotione eius res emendari non poterat, et nos vestro arctabamur mandato, qui praeceperatis ut eum (si ita esset) omni occasione et appellatione remota amoveremus: Dei et vestra auctoritate freti postposito timore et gratia eum amovimus: et fratres ab obedientia eius, et laicos a subiectione eius absolvimus, decernentes etiam ut probatae maiorum institutiones de caetero inviolabiliter observentur salva in omnibus auctoritate vestra.