monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 11
Magnus et venerabilis conventus monachorum enormiter imminutus est. Vestrae sanctitatis aures veremur offendere, si de incontinentia eius retulerimus, quod (ut dici solet) lippis et tonsoribus notum est; sed quantacunque verecundia pudoris obsistat, silere tamen non possumus quae tacita perniciem bonis moribus ingerent, et scandalum religioni, et apostolicae sedi opprobrium, ad quam domus ista specialiter dicitur pertinere.