monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 10
Pro monachandis pecuniam palam recipiebat, nec aliquem admittebat in monachum nisi, vestris Patrumque decretis omnino pessundatis, manus eius prius sordibus adimpleret. Ab uno talium LXX marcas accepit, quod negari non potest, quas consumpsit enormius, quam nunc dici expediat. Quae ad fabricam ecclesiae et sartatecta in diebus eius a fidelibus collata sunt, maximam quidem summam faciunt, sed eam Ecclesiae necessitate contempta, penitus erogavit in pravos usus, honestas consuetudines domus probabiliter a Patribus institutas et observatas, ex maxima parte per eum abolitas esse conquesti sunt, nec fuit qui posset inficiari.