monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 6
Nos itaque receptis litteris vestris non pepercimus laboribus nostris aut sumptibus, sed ad obedientiam prompti, postposito ut praeceperatis timore, die congruo, quem praefixeramus partibus, accessimus ad monasterium. Et plane, sicut solemni iuramento maioris et sanioris partis conventus constitit, intelligentes quod saepe dictus electus in fraudem mandati vestri, et perniciem monasterii, asportatis ornamentis et libris et pecunia non modica, praeelegerat fugam, aditurus ex proposito aliquam potestatem quam Deo et apostolicae sedi posset opponere, tanto studiosius veritatem studuimus inquirere, quanto nobis ex assertione plurium certius constitit ipsum antequam fugam iniret dixisse multis audientibus se abbatiam a Romano pontifice non habere, sed curam paucarum, de quibus non curabat animarum, securumque esse de temporalibus bonis, quia ei Romanus pontifex praedia auferre non poterat, quae ab alio possidebat. Invenimus ergo tantam dilapidationem bonorum, ut de reparatione possit nostra et conniventium aetas merito desperare.