monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 5
Postea vero ad se reversus, in coetu fratrum mandatum vestrum totum plene audivit. Publica vero fama sic consonabat his quae ad vos perlata fuerant, ut nulli provincialium veniret in dubium quin excessuum electi magnitudo, ne dicamus et criminum, monachorum querimoniam vinceret: mirumque fere omnibus videbatur, quod ad ruinam et lacrymas domus vestrae tam sero, quos toti mundo debetis oculos reflexistis.