monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 309, 5
Ego autem pace reformata statim in Angliam venissem, nisi quia Domini legati colloquium habituri sunt apud Cadomum die Martis proxima post Ascensionem Domini. Cum autem rediero, vos mihi statim occurrere non praetermittatis.