monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 309, 4
Ecclesiae si quae ablatae sunt plene restituam, sicut habuit uno anno antequam archiepiscopus de Anglia egrederetur. Clericis praeterea et laicis utriusque sexus pacem meam et possessiones suas restituam, qui occasione praenominati archiepiscopi destituti fuerunt. Et hoc mihi ex parte domini papae in remissionem omnium peccatorum iniunxerunt observandum.