monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 309, 3
Haec enim sunt quae me ad eorum instantiam observaturum promisi: quod, scilicet ab instanti festo Pentecostes usque in annum tantam pecuniam dabo, unde ad arbitrium fratrum templi CC milites ad defensionem terrae Hierosolymitanae per annum valeant teneri, et quod licebit fieri appellationes ad dominum papam libere: ita tamen ut si quos suspectos habuerim, antequam de regno exeant, iurent quod in itinere illo nec malum meum, nec dedecus regni mei perquirent: et quod consuetudines quae tempore meo contra ecclesias terrae meae inductae sunt dimittam, quas quidem aut paucas aut nullas aestimo: et quod possessiones Cant.