monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 309, 2
Sciatis quod per gratiam Dei prospera navigatione applicui in Normanniam, et inveni totam terram meam cismarinam in summa pace et tranquillitate, disponente Deo, constitutam, et homines ac fideles meos de adventu meo (ut oportebat) uberiori laetitia perfusos. Accessi deinde ad dominos legatos: et quanquam eos in principio duros invenissem, et, ut videbatur, penitus flecti non possent, tamen contra spem omnium, contra opinionem singulorum pax denique secuta et ad honorem Dei et Ecclesiae et meum et regni mei inter nos est reformata, sicut ex sequentibus vobis plenius innotescet.