monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 308, 2
Sciatis quod concessi pacem meam omnibus qui exierunt de Anglia propter Thomam Cantuar. archiepiscopum, et omnes res suas sicut eas melius habuerunt, quando eadem causa exierunt de Anglia, et beneficia quae idem archiepiscopus eis postea contulit. Quare eos secure venire faciatis, et res suas habeant bene, et in pace, salva fidelitate mea, quam mihi facient. Testibus Gaufr. archid. Cant. Ric. archid. Pict. Ric. de Hum. Const. Bac. de Luci, Reginald. de Curtenai apud Cloec.