monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 307, 4
Fecerunt hoc qui iampridem sederunt mihi in insidiis. Et quidem primo paraverunt laqueum suspensionis, quo dominus papa plus eorum falsas suggestiones quam iuris ordinem secutus, me innodavit. Deinde ne quoquo modo solvi posset, iniquitatem iniquitati addentes, hinc maximorum virorum libellos arte multiplici sicut iam a pluribus retro annis instructi fuerant conquirebant, inde peregrinorum et qui me nunquam viderant multitudinem subornabant, ut ea quae non noverant mentientes, apud summum pontificem et curiam Romanam quocunque modo famam onerarent.