monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 305, 12
Deinde sentiens Ecclesiam Romanam indignatam esse super exhibitione purgationis factae clam, utpote in capitulo monachorum, non in solemni conventu praestitae, statui suo consulens, Romam profectus est ad illum famosissimum negotiatorem, quem semper odio habuit anima vestra: Gregorium Sancti Angeli cardinalem. Et per illum in multitudine sparsorum in curia munerum obtinuit, ut iustificatus rediret in domum suam: incertum, qua Dei dispensatione reservatus ad maiora flagitia perpetranda, sicut praesens testatur dies, qua sanguine innocentis purpuratur Ecclesia, qui sceleratum istum, eo quod concurialis eius erat, fraterna charitate compatiens, et frugem vitae melioris exspectans, debitae subtraxit ultioni.