monumenta.ch > Hieronymus > csg48.21 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 305, 11
Haec non fingimus, sed in vestram studuimus revocare memoriam, si tamen excidere potuerunt, quae velut ungue adamantino, multis et magnis, et plenis fide viris saepius referentibus in pectore nostro profundius resederunt. Nam usque in hodiernum diem in opprobrium Ecclesiae, Deique contemptum tristis haec historia cantitatur. Sed fortasse quaeret aliquis, quomodo tantum flagitium, et tam manifestum, impune pertulerit, et praesertim beato Eugenio tunc summum administrante pontificatum? Et quidem, ut indubitanter credimus, nullo modo evasisset, nisi per beati Thomae industriam, qui per venerabiles viros Hilarium Cicestrensem et Ioannem Wigorniensem episcopos effecit, ut eius a bonae memoriae Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo purgatio reciperetur.