monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 305, 4
Nam sanctus pontifex, sicut vobis aliis litteris fida relatione significatum est, de aerumnis huius saeculi glorioso martyrio migravit ad Dominum, ut iam sedeat cum principibus et iudicet eos, qui se angustiaverunt, et haereditatem Christi delere conati sunt. Cum enim Christus, velit nolit persecutor, sit Deus super omnia benedictus in saecula, momentanea potestatis elatae, sicut saepe audiens doluistis, praesumptio suum honorem et abusiones veterum tyrannorum perpetuis legibus et honori Dei machinatus est anteferre.