monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 305, 3
Forma siquidem pacis solemniter initae cunctis visa est utilis et honesta, cum in illo celeberrimo conventu tantorum regum maximi et sapientissimi principes convenissent. Reformata ergo pace regna gavisa sunt. Sed quid a membris diaboli tunc ageretur, rei exitus indicavit, si tamen ad suum finem pervenisse credendi sunt, qui in contumeliam Dei sibi vindictam reservantes tantum facinus commiserunt. Absit enim! ut hanc gloriam suam, alteri cedat terribilis ille, qui aufert spiritum principum, et eos qui inauditum flagitium perpetrasse noscuntur, nota, et non potius miraculosa percellat ultione.