monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 26
Iam super hoc consultus esset Romanus pontifex, nisi quia facultas transeundi adeo omnibus praeclusa est, ut nullus ad navigium admittatur nisi litteras regis ante porrexerit. Nobis tamen interim consultius esse videtur ut assistamus Domini voluntati, et quem ipse honorare dignatur ut martyrem, nos, sive cantemus, sive ploremus, ut martyrem veneremur.