monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 24
Nam et in loco passionis eius et ubi ante maius altare pernoctavit humandus, et ubi tandem sepultus est, paralytici curantur, caeci vident, surdi audiunt, loquuntur muti, claudi ambulant, evadunt febricitantes, arrepti a daemonio liberantur, et a variis morbis sanantur aegroti, blasphemi a daemonio arrepti confunduntur. Illo haec et plura, quae referre perlongum est, operante, qui solus est super omnia benedictus in saecula, et eos praeelegit esse gloriae suae consortes quos pro veritate fidei, zelum iustitiae, confessionis virtutem, et invictae constantiae perseverantiam, facturus erat de veritatis ac fidei adversariis triumphantes. Quae profecto nulla ratione scribere praesumpsissem, nisi me super his fides oculata certissimum reddidisset.